HEBDOMAS

HEBDOMAS
I.
HEBDOMAS
Graece Ἐβδομὰς, proprie septimus dies Ioseph. de Eslenis, Καὶ ταῖς ἑβδομάσιν ἔργων ἐφάπτεςθαι διαφορώτατα Ι᾿ουδαίων᾿ οὐ μόνοι γὰρ τροφὰς ἑαυτοῖς πρὸ ἡμέρας μιᾶς παραςκευάζουσιν, ὡς μηδὲ πῦρ εναύοιεν ενείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, κτλ. Et singulis sabbathis ab opere abstinent religiosius reliquis Iudaeis: non enim solum praecedente die cibos sibi praeparant, ne ignem accendere cogantur eo die etc. Sic τετρὰς, quarta dies, mensis, ἐικάς, nona, et sic de reliquis. Postmodum recentiores de septenario dierum numero, quo septimana constat, vocem usurparunt, Salmas. ad Solin. p. 612. Fuit autem Hebdomadum observatio, qualis hodie obtinet, vix ante Theodosii tempora vulgo recepta: interim tale aliquid multo ante Graecos praesertim et Asiaticos, in functionibus vitae quottidianae, observasse constat. Quod quia imitatione Iudaeorum, qui iam tum per orbem sparsi erant, institutum est, etiam Sabbathi nomen rerinuêre multi. Certe Diogenes Grammaticus disputare sabbatis Rhodi consuevisse, legitur apud Suet. Tib. Ner. c. 32. Septimo quoque die ferias pueris concedi in scholis solitas, tradit Lucian. Pseudolog. Convivia iuvenum hebdomadibus Lunae Athenis agitari sollenne suisse. A. Gell. l. 15. c. 2. Sic exercitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut sagittas mitterent et armis luderent, apud Vulc. Gallican, in Avidio Cassi: Alex. Seu. septimo die Capitolium ascendit, Templa frequentavit, apud Lamprid. etc. Imo iam suâ aetate adeo increbuisle septimi diei observationem, ex Iudaico ritu; ut urbs nulla aut Graecorum aut Barbarorum fuerit, quae ceslationem ab opere diei septimi in suos mores non recepisset, scribit Ioseph. c. Appion. l. 2. Sed et ab intima antiquitate petendum hebdomadis usum, et καθ᾿ ἑβδομάδας per hebdomades, veteres Patres distinxisse temporum spatia, priusquam ratio computandi per menses et annos ab Astrologis fuislet inventa, (ut ait Georg. Syncellus Chronol. MS. in Bibl. Reg. Gall.) Scriptores superiotum saeculorum existimasle videmus, Ioh. Philoponum, qui floruit sub A. C. 600. de Mundi creatione l. 7. c. 14. Theoph. Patr. Antiochenum, qui saeculo, Iosepho Antiqq. Iudaic. Scriptori proximo, scripsit, l. 2. ad Antolyc. Alios: quibus adde Auctores, qui Planetarum VII. nominum diebus Hebdomadis adiectionem eiusque observationem, ex intima itidem antiquitate petunt, qua de re vide supra in voce Dies. Dierum autem Hebdomadis ordo passim apud Vett. eiusmodi est, ut primus Soli tribuatur, postremus Saturno, caereris in tervenientibus, non aliter atque iuxta morem hodiernum; seu, ut Aus. de nominibus septem dierum v. ultimo.
Cuncta supergrediens Saturni septima lux est,
Octavum instaurat revolubilis orbita Solem.
Ubi solis diem octavum, supremum et primum pariter vocat; in octoade sc. ex repetitione facta, est is tam supremus, quam primus: uti etiam ex iis liquet, quae ex Vettio Valente aliisque depromit Ioh. Selden. infra laudandus. Nec obstat, quod Nicolaus de Cusa Cardin. in Reparat. Calendar. Septem, inquit, dierum numero apud omnes nomina revolvuntur, licet de primo septimanae die ac dierum nomine diversitas sit. Christianorum septimanae initium est, a die Dominico, Graecorum et Alexandri a die Lunae, Iesnargit (Iesdegird) a die Martis, Nabugodonosor a die Mercurit, Ethnicorum a die Iovis, Elhigera a die Veneris, Hebraeorum a die Sabbathi: Dies enim, quos habet ille alios, velut pro variis septimanae initiis, sunt dies Epocharum Chronologicarum, seu dies alii atque alii in septimana. i. e. feriae aliae atque aliae, a quibus anni solum putantur, neque ad orbis Hebdomadici initium spectant, E. g. ubi ait, Septimanae Iesdegird, i. e. Persicae initium esse a die Martis, id non aliter verum est, nisi intelligas, characterem annorum Persicorum a Regno Iesdegird, esse diem septimanae tertium, interim septimanae initio, etiam apud Persas in die Solis non Martis, collocato, etc. Vide praeclara hanc in rem plurima, apud Ioh. Selden. praefatum, de Iure Nat. et Gent. iuxta Discipl. Hebraeor. l. 3. c. 11. et seqq. Praeterea Casaub. ad Suet. d. l. et infra ubi de Planetaria dierum ratione, Sabbatho, Septimo die etc. uti de Hebdomadali Sabbathina praelectione Legis, in Synagogis Hebr aeorum, infra in voce Praelectio. Erat vero apud Hebraeos olim Hebdomas vel ordinaria, dierum septem, Levit. c. 23. v. 15. et Dan. c. 10. v. 3. vel extraordinaria, annorum septem, Levit. c. 15. v. 8. et Dan. c. 9. v. 24. Apud eosdem Hebdomadum festum Pentecoste dicta est, Exod. c. 34. v. 22. eo quod septem hebdomades a Paschate numerandae essent: de quo vide infra suo loco. Addam hîc saltem strictim varias
Hebdomadum appellationes, in Eccl. Rom. usitatas, ex C. du Fresne in Gloss. et Macris fratribus in Hierol. fusius de iis agentibus.
Hebdomadum in Eccl. Rom. appellationes variae.
II.
HEBDOMAS
apud Aus. in Mosella, ubi insignes aliquot Architectos et Artifices recenset, v. 305. et seqq.
Forsan et insignes hominumque operumque labores,
Heic habuit decimo celebrata volumine Marci
Hebdomas ——
nomen est operis celeberrimi, quod Hebdomadum libros inscripsit M. Varro: qui in illis imagines illustrium in quocumque genere Artis virorum, subdito elogio versibus scripto, consignaverat. Salmas. ad Solin. p. 818.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Hebdŏmas — (gr.), Woche. H. authentïca (H. indulgentiae, H. magna, H. major, H. muta, H. poenalis, H. sancta), die Charwoche. H. in albis, die Woche nach Ostern bis zum Weißen Sonntag od. (Quasimodogeniti), weil die Neugetauften bis dahin in den weißen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hebdŏmas — (griech.), Zeit von sieben Tagen, Woche; hebdomadāl, wöchentlich; Hebdomadārius (»Wöchner«), der Geistliche, dem die unter mehreren Kollegen wöchentlich abwechselnde Besorgung der Kasualien obliegt; in Schulen der eine Woche hindurch die Aussicht …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • HEBDOMAS Major — veteribus dicta est, quae Dominicam palmarum subsequitur, et Pascha immediate praecedit. Vide Henr. Spelmann in Gloss. Arch. Gr. Ε᾿βδομὰς μεγάλη, vocatur hebdomas Passionis, in Constitut. quae Apostolicae dicuntur l. 1. c. 33. de qua vide… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • hebdomadaire — [ ɛbdɔmadɛr ] adj. et n. m. • 1460; lat. ecclés. hebdomadarius, gr. hebdomas « semaine », de hepta « sept » 1 ♦ Qui a lieu une fois par semaine, se renouvelle chaque semaine. Fermeture hebdomadaire. Repos hebdomadaire. ⇒ week end. Revue, bulletin …   Encyclopédie Universelle

  • DOMINICA — I. DOMINICA seu Dies Dominicus, prima hebdomadis dies, Dies lucis et Dies panis Chrisost. de Resurr. Regina et princeps dierum, Iacobo; dierum Domina Sophron. Dies pacis. Theod. Studitae: Graecis Κυριακὴ, Α᾿ναςτάσιμος, βασιλὶς καὶ ὕπατος τῶ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • hebdómada — (Del gr. hebdomas, ados, semana.) ► sustantivo femenino 1 literario Semana, siete días. 2 literario Período de siete años. * * * hebdómada (del lat. «hebdomӑda», del gr. «hebdomás») 1 f. *Semana. 2 Espacio de siete *años. * * * hebdómada. (Del… …   Enciclopedia Universal

  • Mittwoch — dritter Tag der Woche; Wodenstag (veralt.) * * * Mitt|woch [ mɪtvɔx], der; [e]s, e: dritter Tag der mit Montag beginnenden Woche. * * * Mịtt|woch 〈m. 1; Abk.: Mi〉 dritter Tag der Woche; Schreibungen u. Zusammensetzungen: →a. Dienstag * * *… …   Universal-Lexikon

  • HEBDOMADA Major — alias Authentica, Indulgentiae, Poenosa, Sancta, ultima hebdomas Gr. Ε῾βδομὰς μεγάλη, vide hebdomas maior. Colitur haec maxime ab Orientalibus Christianis, et Aethiopibus; apud quos praecipue Nobiles totâ hac hebdomade pullis induti vestibus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Hebdomadar — Heb|do|ma|dar der; s, e u. Heb|do|ma|da|ri|us der; , ...ien [...i̯ən] <aus gleichbed. mlat. hebdomadarius zu lat. hebdomas »Anzahl von sieben (Tagen)«, dies aus gr. hebdomás; vgl. ↑...arius> kath. Geistlicher, der im ↑Kapitel od. Kloster… …   Das große Fremdwörterbuch

  • hebdomadally — (adv.) 1816, pedantic humor, from L. hebdomas, from Gk. hebdomas the number seven; a period of seven (days), from hepta seven (from PIE *septm; see SEVEN (Cf. seven)) + mos, suffix used to form ordinal numbers, cognate with L. mus …   Etymology dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”